- PRIMI
- PRIMIet Magistri Numerariorum l. 8 Cod. Theod. de Numerar. Iubemus omnes Numerarios, non eos modo quos plebe confusâ vulgus abscondit, sed primos etiam ac Magistros eorum officii sedis amplissimae, tum etiam Iudicum coeterorum etc. sunt qui alias Primates officii, et Priores et Capita officii dicuntur. Singula enim officia Palatina habuerunt Magistros suos seu Principes: qui tamen aliter atque aliter in diversis officiis nominabantur. In officio Praefecturae Praetorii, qui primus erat et princeps illius officii, Primiscrinius vocabatur, in officio Sacrarum Largitionum et privatarum, ut et aliis plerisque, Primicerius; in scriniis Epistolarum, Libellorum et Memoriae, Proximus, in Dispositionum scrinio, Comes. Nam in tribus illis scriniis, Epist. Libell. et Memor. qui primi erant et primum locum inter homines ordinis sui obtinebant, Proximi dicebantur. Priores Scrinit eos vocat Cod. Theod. de prox. Com. dispos. in capite scrinii constituti dicuntur, l. 11. eod. tit. Principes scriniorum vocat Lamprid. in Alex. c. 15. Proximi igitur in scriniis iidem erant, qui in aliis officiis Primicerii. Hi enim omnes, qui in aliquo officio primô locô militabant, Principes et Magistri tillius officii audiebant. Sic Comites Dispositionum, qui id erant in scrinio Dispositionum, quod Proximi in aliis scriniis etc. Vide Salmas. Not. ad Treb. Pollino. Gallienis, c. 17. uti de Primis Parentibus, eorumque memoria diu in Asia apud Gentiles conservatâ, Voss. de Idolol. l. 1. c. 38.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.